| Chapter 58 |
1 |
victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum |
2 |
erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me |
3 |
libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me |
4 |
quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi |
5 |
absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur |
6 |
surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper |
7 |
revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem |
8 |
ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat |
9 |
tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes |
10 |
fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus |
11 |
Dei mei misericordia praeveniet me |
12 |
Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine |
13 |
in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes |
14 |
consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper |
15 |
et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem |
16 |
ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt |
17 |
ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae |
18 |
tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea |