| Chapter 61 |
1 |
victori per Idithun canticum David |
2 |
attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea |
3 |
attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius |
4 |
usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens |
5 |
partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper |
6 |
verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea |
7 |
ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo |
8 |
in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo |
9 |
sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper |
10 |
verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul |
11 |
nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor |
12 |
unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est |
13 |
et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum |