| Chapter 62 |
1 |
canticum David cum esset in deserto Iuda |
2 |
Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea |
3 |
in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam |
4 |
melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te |
5 |
sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas |
6 |
quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum |
7 |
recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi |
8 |
quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo |
9 |
adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua |
10 |
ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae |
11 |
congregentur in manus gladii pars vulpium erunt |
12 |
rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium |