| Chapter 64 |
1 |
victori carmen David cantici |
2 |
tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum |
3 |
exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat |
4 |
verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis |
5 |
beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui |
6 |
terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui |
7 |
praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine |
8 |
conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium |
9 |
et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies |
10 |
visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam |
11 |
sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic |
12 |
volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine |
13 |
pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur |
14 |
vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent |