| Chapter 67 |
1 |
victori David psalmus cantici |
2 |
exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius |
3 |
sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei |
4 |
iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia |
5 |
cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo |
6 |
patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo |
7 |
Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus |
8 |
Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper |
9 |
terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel |
10 |
pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti |
11 |
animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus |
12 |
Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae |
13 |
reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia |
14 |
si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri |
15 |
cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon |
16 |
mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis |
17 |
quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper |
18 |
currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto |
19 |
ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum |
20 |
benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper |
21 |
Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus |
22 |
verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis |
23 |
dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris |
24 |
ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso |
25 |
viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto |
26 |
praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum |
27 |
in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel |
28 |
ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali |
29 |
praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis |
30 |
de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera |
31 |
increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt |
32 |
offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo |
33 |
regna terrae cantate Deo canite Domino semper |
34 |
qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis |
35 |
date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis |
36 |
terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus |