| Chapter 68 |
1 |
victori pro liliis David |
2 |
salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam |
3 |
infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me |
4 |
laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum |
5 |
multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam |
6 |
Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita |
7 |
non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel |
8 |
quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam |
9 |
alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae |
10 |
quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me |
11 |
et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi |
12 |
et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam |
13 |
contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum |
14 |
mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui |
15 |
erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis |
16 |
ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum |
17 |
exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me |
18 |
et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me |
19 |
accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me |
20 |
tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam |
21 |
coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni |
22 |
et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto |
23 |
sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum |
24 |
contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva |
25 |
effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos |
26 |
fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet |
27 |
quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant |
28 |
da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua |
29 |
deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur |
30 |
ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me |
31 |
laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione |
32 |
et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas |
33 |
videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra |
34 |
quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit |
35 |
laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis |
36 |
quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam |
37 |
et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea |