| Chapter 74 |
1 |
victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici |
2 |
confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua |
3 |
cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |
4 |
dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper |
5 |
dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu |
6 |
nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri |
7 |
quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium |
8 |
sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit |
9 |
quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae |
10 |
ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob |
11 |
et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti |