| Chapter 80 |
1 |
victori in torcularibus Asaph |
2 |
laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob |
3 |
adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio |
4 |
clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae |
5 |
quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob |
6 |
testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi |
7 |
amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt |
8 |
in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper |
9 |
audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me |
10 |
non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum |
11 |
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud |
12 |
et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi |
13 |
et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis |
14 |
utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset |
15 |
quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam |
16 |
qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo |
17 |
et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos |