| Chapter 85 |
1 |
oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum |
2 |
custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te |
3 |
miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die |
4 |
laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo |
5 |
tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te |
6 |
exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum |
7 |
in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me |
8 |
non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua |
9 |
omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum |
10 |
quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus |
11 |
doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum |
12 |
confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum |
13 |
quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo |
14 |
Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo |
15 |
tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus |
16 |
respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae |
17 |
fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me |