| Chapter 88 |
1 |
eruditionis Aethan Ezraitae |
2 |
misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo |
3 |
quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis |
4 |
percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo |
5 |
usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper |
6 |
confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum |
7 |
quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei |
8 |
Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt |
9 |
Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo |
10 |
tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis |
11 |
tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos |
12 |
tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti |
13 |
aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt |
14 |
tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua |
15 |
iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam |
16 |
beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt |
17 |
in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur |
18 |
quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum |
19 |
quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro |
20 |
tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo |
21 |
inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum |
22 |
cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum |
23 |
non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum |
24 |
sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam |
25 |
veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius |
26 |
et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius |
27 |
ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae |
28 |
ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae |
29 |
in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit |
30 |
et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli |
31 |
si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint |
32 |
si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint |
33 |
visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum |
34 |
misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea |
35 |
non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo |
36 |
semel iuravi in sancto meo ne David mentiar |
37 |
semen eius in sempiternum erit |
38 |
et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper |
39 |
tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum |
40 |
adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius |
41 |
dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem |
42 |
diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis |
43 |
elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius |
44 |
avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio |
45 |
quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti |
46 |
adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna |
47 |
usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua |
48 |
memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum |
49 |
quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper |
50 |
ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua |
51 |
recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum |
52 |
quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui |
53 |
benedictus Dominus in sempiternum amen et amen |