| Chapter 89 |
1 |
oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione |
2 |
antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es |
3 |
convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam |
4 |
quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna |
5 |
percutiente te eos somnium erunt |
6 |
mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur |
7 |
consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus |
8 |
posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui |
9 |
omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens |
10 |
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus |
11 |
quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam |
12 |
ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti |
13 |
revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis |
14 |
imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris |
15 |
laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala |
16 |
appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum |
17 |
et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma |