| Chapter 90 |
1 |
qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur |
2 |
dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum |
3 |
quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum |
4 |
in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis |
5 |
scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno |
6 |
a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie |
7 |
cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit |
8 |
verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes |
9 |
tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum |
10 |
non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo |
11 |
quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis |
12 |
in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus |
13 |
super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem |
14 |
quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum |
15 |
invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo |
16 |
longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum |