| Chapter 91 |
1 |
psalmus cantici in die sabbati |
2 |
bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
3 |
ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte |
4 |
in decacordo et in psalterio in cantico in cithara |
5 |
quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo |
6 |
quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae |
7 |
vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud |
8 |
germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum |
9 |
tu autem Excelsus in aeternum Domine |
10 |
ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem |
11 |
et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi |
12 |
et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea |
13 |
iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur |
14 |
transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt |
15 |
adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt |
16 |
adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo |