| Chapter 93 |
1 |
Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere |
2 |
elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis |
3 |
usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt |
4 |
fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem |
5 |
populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent |
6 |
viduam et advenam interficient et pupillos occident |
7 |
et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob |
8 |
intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite |
9 |
qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit |
10 |
qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam |
11 |
Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt |
12 |
beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum |
13 |
ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus |
14 |
non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret |
15 |
quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde |
16 |
quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis |
17 |
nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea |
18 |
si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me |
19 |
in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam |
20 |
numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto |
21 |
copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt |
22 |
erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae |
23 |
et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster |