| Chapter 101 |
1 |
oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum |
2 |
Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
3 |
ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me |
4 |
quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt |
5 |
percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum |
6 |
a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae |
7 |
adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum |
8 |
vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum |
9 |
tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant |
10 |
quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui |
11 |
a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me |
12 |
dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui |
13 |
tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione |
14 |
tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum |
15 |
quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem |
16 |
et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam |
17 |
quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua |
18 |
respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum |
19 |
scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum |
20 |
quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est |
21 |
ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis |
22 |
ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem |
23 |
cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino |
24 |
adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos |
25 |
dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui |
26 |
a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli |
27 |
ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur |
28 |
tu autem ipse es et anni tui non deficient |
29 |
filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit |