| Chapter 103 |
1 |
benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es |
2 |
amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem |
3 |
qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti |
4 |
qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem |
5 |
qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum |
6 |
abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae |
7 |
ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt |
8 |
ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis |
9 |
terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram |
10 |
qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant |
11 |
ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam |
12 |
super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem |
13 |
qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra |
14 |
germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra |
15 |
et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat |
16 |
saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti |
17 |
ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius |
18 |
montes excelsi cervis petra refugium ericiis |
19 |
fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum |
20 |
posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae |
21 |
leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi |
22 |
oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt |
23 |
egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam |
24 |
quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua |
25 |
hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus |
26 |
ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei |
27 |
omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo |
28 |
dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono |
29 |
abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur |
30 |
emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae |
31 |
sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis |
32 |
qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt |
33 |
cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum |
34 |
placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino |
35 |
deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino |