| Chapter 104 |
1 |
alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius |
2 |
canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius |
3 |
exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum |
4 |
quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter |
5 |
recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius |
6 |
semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius |
7 |
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius |
8 |
recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes |
9 |
quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac |
10 |
et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum |
11 |
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae |
12 |
cum essent viri pauci modici et advenae in ea |
13 |
et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum |
14 |
non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges |
15 |
nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere |
16 |
et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit |
17 |
misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph |
18 |
adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius |
19 |
usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum |
20 |
misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum |
21 |
posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua |
22 |
ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret |
23 |
et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham |
24 |
et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius |
25 |
convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius |
26 |
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi |
27 |
posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham |
28 |
misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius |
29 |
commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum |
30 |
ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum |
31 |
dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum |
32 |
dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum |
33 |
et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum |
34 |
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus |
35 |
et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum |
36 |
et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum |
37 |
et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus |
38 |
laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos |
39 |
expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte |
40 |
petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos |
41 |
aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina |
42 |
quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo |
43 |
et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos |
44 |
et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt |
45 |
ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia |