| Chapter 106 |
1 |
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
2 |
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos |
3 |
ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari |
4 |
erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt |
5 |
esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat |
6 |
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos |
7 |
et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem |
8 |
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
9 |
quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis |
10 |
habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro |
11 |
quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt |
12 |
et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret |
13 |
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos |
14 |
et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit |
15 |
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
16 |
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit |
17 |
stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos |
18 |
omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis |
19 |
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos |
20 |
misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu |
21 |
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
22 |
et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude |
23 |
qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis |
24 |
ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo |
25 |
dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius |
26 |
ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur |
27 |
obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est |
28 |
clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos |
29 |
statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius |
30 |
laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt |
31 |
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
32 |
et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum |
33 |
ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim |
34 |
terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius |
35 |
ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum |
36 |
et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum |
37 |
et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina |
38 |
et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet |
39 |
inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris |
40 |
et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia |
41 |
et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias |
42 |
videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum |
43 |
quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini |