| Chapter 113 |
1 |
cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro |
2 |
factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius |
3 |
mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum |
4 |
montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis |
5 |
quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum |
6 |
montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis |
7 |
a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob |
8 |
qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum |
9 |
non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam |
10 |
propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum |
11 |
Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit |
12 |
idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum |
13 |
os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
14 |
aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur |
15 |
manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo |
16 |
similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis |
17 |
Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est |
18 |
domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est |
19 |
timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est |
20 |
Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron |
21 |
benedicet timentibus Dominum parvis et magnis |
22 |
addat Dominus super vos super vos et super filios vestros |
23 |
benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram |
24 |
caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum |
25 |
non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium |
26 |
sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia |