| Chapter 117 |
1 |
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
2 |
dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius |
3 |
dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius |
4 |
dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius |
5 |
cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus |
6 |
Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo |
7 |
Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me |
8 |
melius est sperare in Domino quam sperare in homine |
9 |
melius est sperare in Domino quam sperare in principibus |
10 |
omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas |
11 |
circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas |
12 |
circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas |
13 |
inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me |
14 |
fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem |
15 |
vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum |
16 |
dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem |
17 |
non moriar sed vivam et narrabo opera Domini |
18 |
corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me |
19 |
aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino |
20 |
haec est porta Domini iusti intrabunt in eam |
21 |
confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
22 |
lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli |
23 |
a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris |
24 |
haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea |
25 |
obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro |
26 |
benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini |
27 |
Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris |
28 |
Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te |
29 |
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |