| Chapter 118 |
1 |
aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini |
2 |
beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum |
3 |
nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt |
4 |
tu mandasti praecepta tua custodire nimis |
5 |
utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua |
6 |
tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua |
7 |
confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae |
8 |
praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis |
9 |
beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua |
10 |
in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis |
11 |
in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi |
12 |
benedictus tu Domine doce me praecepta tua |
13 |
in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui |
14 |
in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis |
15 |
in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas |
16 |
iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua |
17 |
gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua |
18 |
revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua |
19 |
advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua |
20 |
desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore |
21 |
increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis |
22 |
aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi |
23 |
etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua |
24 |
sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei |
25 |
deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum |
26 |
vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam |
27 |
viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis |
28 |
destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum |
29 |
viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi |
30 |
viam fidei elegi iudicia tua proponebam |
31 |
adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me |
32 |
viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum |
33 |
he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium |
34 |
doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde |
35 |
deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui |
36 |
inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam |
37 |
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me |
38 |
suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum |
39 |
averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona |
40 |
ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me |
41 |
vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum |
42 |
et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo |
43 |
et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi |
44 |
et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra |
45 |
et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi |
46 |
et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar |
47 |
et delectabor in mandatis tuis quae dilexi |
48 |
et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis |
49 |
zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti |
50 |
haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me |
51 |
superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi |
52 |
recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum |
53 |
horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam |
54 |
carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae |
55 |
recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam |
56 |
hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi |
57 |
heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum |
58 |
deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum |
59 |
recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua |
60 |
festinavi et non neglexi custodire mandata tua |
61 |
funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus |
62 |
medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae |
63 |
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua |
64 |
misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me |
65 |
teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum |
66 |
bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi |
67 |
antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi |
68 |
bonus tu et beneficus doce me praecepta tua |
69 |
adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua |
70 |
incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar |
71 |
bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua |
72 |
melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti |
73 |
ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua |
74 |
qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi |
75 |
scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me |
76 |
sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo |
77 |
veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea |
78 |
confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis |
79 |
revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum |
80 |
fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar |
81 |
caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi |
82 |
consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me |
83 |
et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus |
84 |
quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium |
85 |
foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam |
86 |
omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi |
87 |
paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua |
88 |
secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui |
89 |
lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo |
90 |
in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat |
91 |
iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi |
92 |
nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea |
93 |
in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me |
94 |
tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi |
95 |
me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo |
96 |
omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis |
97 |
mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea |
98 |
super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi |
99 |
super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea |
100 |
super senes intellexi quia praecepta tua servavi |
101 |
ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua |
102 |
a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me |
103 |
quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo |
104 |
praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii |
105 |
nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae |
106 |
iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae |
107 |
adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum |
108 |
voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me |
109 |
anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus |
110 |
posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi |
111 |
hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt |
112 |
inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem |
113 |
samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi |
114 |
protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi |
115 |
recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei |
116 |
confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea |
117 |
auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter |
118 |
abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum |
119 |
quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua |
120 |
horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui |
121 |
ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me |
122 |
sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi |
123 |
oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae |
124 |
fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me |
125 |
servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua |
126 |
tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam |
127 |
propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium |
128 |
propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui |
129 |
fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea |
130 |
ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos |
131 |
os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam |
132 |
respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum |
133 |
gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati |
134 |
redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua |
135 |
vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua |
136 |
rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam |
137 |
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum |
138 |
praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis |
139 |
consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei |
140 |
probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum |
141 |
parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus |
142 |
iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas |
143 |
tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea |
144 |
iusta testimonia tua semper doce me et vivam |
145 |
coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam |
146 |
invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua |
147 |
surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans |
148 |
praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis |
149 |
vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me |
150 |
adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt |
151 |
prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas |
152 |
a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea |
153 |
res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus |
154 |
iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me |
155 |
longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt |
156 |
misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me |
157 |
multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi |
158 |
vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt |
159 |
vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me |
160 |
caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae |
161 |
sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum |
162 |
gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa |
163 |
mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi |
164 |
septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae |
165 |
pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum |
166 |
expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci |
167 |
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis |
168 |
custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo |
169 |
thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me |
170 |
veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me |
171 |
fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua |
172 |
loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta |
173 |
sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi |
174 |
desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea |
175 |
vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi |
176 |
erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus |