| Chapter 138 |
1 |
pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti |
2 |
tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam |
3 |
intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti |
4 |
et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea |
5 |
ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam |
6 |
super me est scientia et excelsior est non potero ad eam |
7 |
quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam |
8 |
si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades |
9 |
si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris |
10 |
etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua |
11 |
si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me |
12 |
nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux |
13 |
quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae |
14 |
confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis |
15 |
non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae |
16 |
informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis |
17 |
mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum |
18 |
dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum |
19 |
si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me |
20 |
qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui |
21 |
nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui |
22 |
perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi |
23 |
scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas |
24 |
et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna |