| Chapter 140 |
1 |
canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te |
2 |
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum |
3 |
pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum |
4 |
ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum |
5 |
corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum |
6 |
sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt |
7 |
sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi |
8 |
quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam |
9 |
custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem |
10 |
incident in rete eius impii simul ego autem transibo |