| Chapter 141 |
1 |
eruditio David cum esset in spelunca oratio |
2 |
voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum |
3 |
effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo |
4 |
cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi |
5 |
respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam |
6 |
clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium |
7 |
ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me |
8 |
educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi |