| Chapter 1 |
1 |
parabolae Salomonis filii David regis Israhel |
2 |
ad sciendam sapientiam et disciplinam |
3 |
ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem |
4 |
ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus |
5 |
audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit |
6 |
animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum |
7 |
timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt |
8 |
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
9 |
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo |
10 |
fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas |
11 |
si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra |
12 |
degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum |
13 |
omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis |
14 |
sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum |
15 |
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum |
16 |
pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem |
17 |
frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum |
18 |
ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas |
19 |
sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt |
20 |
sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam |
21 |
in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens |
22 |
usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam |
23 |
convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea |
24 |
quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret |
25 |
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis |
26 |
ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit |
27 |
cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia |
28 |
tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me |
29 |
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint |
30 |
nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae |
31 |
comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur |
32 |
aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos |
33 |
qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato |