| Chapter 3 |
1 |
fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum |
2 |
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi |
3 |
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui |
4 |
et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus |
5 |
habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae |
6 |
in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos |
7 |
ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo |
8 |
sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum |
9 |
honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum |
10 |
et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt |
11 |
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis |
12 |
quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi |
13 |
beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia |
14 |
melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius |
15 |
pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari |
16 |
longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria |
17 |
viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae |
18 |
lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus |
19 |
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia |
20 |
sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt |
21 |
fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium |
22 |
et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis |
23 |
tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget |
24 |
si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus |
25 |
ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum |
26 |
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris |
27 |
noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac |
28 |
ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare |
29 |
ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam |
30 |
ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit |
31 |
ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius |
32 |
quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius |
33 |
egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur |
34 |
inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam |
35 |
gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia |