| Chapter 5 |
1 |
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam |
2 |
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent |
3 |
favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius |
4 |
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps |
5 |
pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant |
6 |
per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles |
7 |
nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei |
8 |
longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius |
9 |
ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli |
10 |
ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena |
11 |
et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas |
12 |
cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum |
13 |
nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam |
14 |
paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae |
15 |
bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui |
16 |
deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide |
17 |
habeto eas solus nec sint alieni participes tui |
18 |
sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae |
19 |
cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter |
20 |
quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius |
21 |
respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat |
22 |
iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur |
23 |
ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur |