| Chapter 6 |
1 |
fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam |
2 |
inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus |
3 |
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum |
4 |
ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae |
5 |
eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis |
6 |
vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam |
7 |
quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem |
8 |
parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat |
9 |
usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo |
10 |
paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias |
11 |
et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus |
12 |
homo apostata vir inutilis graditur ore perverso |
13 |
annuit oculis terit pede digito loquitur |
14 |
pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat |
15 |
huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam |
16 |
sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius |
17 |
oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem |
18 |
cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum |
19 |
proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias |
20 |
conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
21 |
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo |
22 |
cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis |
23 |
quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae |
24 |
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae |
25 |
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius |
26 |
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit |
27 |
numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant |
28 |
aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius |
29 |
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam |
30 |
non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam |
31 |
deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet |
32 |
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam |
33 |
turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur |
34 |
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae |
35 |
nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima |