| Chapter 9 |
1 |
sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem |
2 |
immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam |
3 |
misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis |
4 |
si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est |
5 |
venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis |
6 |
relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae |
7 |
qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi |
8 |
noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te |
9 |
da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere |
10 |
principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia |
11 |
per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae |
12 |
si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum |
13 |
mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens |
14 |
sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco |
15 |
ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo |
16 |
quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est |
17 |
aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior |
18 |
et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius |