| Chapter 10 |
1 |
parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae |
2 |
non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte |
3 |
non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet |
4 |
egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat |
5 |
qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis |
6 |
benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem |
7 |
memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet |
8 |
sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis |
9 |
qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit |
10 |
qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur |
11 |
vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem |
12 |
odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas |
13 |
in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde |
14 |
sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est |
15 |
substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum |
16 |
opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum |
17 |
via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat |
18 |
abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est |
19 |
in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est |
20 |
argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo |
21 |
labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur |
22 |
benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio |
23 |
quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia |
24 |
quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur |
25 |
quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum |
26 |
sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum |
27 |
timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur |
28 |
expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit |
29 |
fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum |
30 |
iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram |
31 |
os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit |
32 |
labia iusti considerant placita et os impiorum perversa |