| Chapter 12 |
1 |
qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est |
2 |
qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit |
3 |
non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur |
4 |
mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit |
5 |
cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia |
6 |
verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos |
7 |
verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit |
8 |
doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui |
9 |
melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane |
10 |
novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia |
11 |
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est |
12 |
desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet |
13 |
propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia |
14 |
de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei |
15 |
via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia |
16 |
fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est |
17 |
qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus |
18 |
est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est |
19 |
labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii |
20 |
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium |
21 |
non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo |
22 |
abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei |
23 |
homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam |
24 |
manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet |
25 |
maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur |
26 |
qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos |
27 |
non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium |
28 |
in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem |