| Chapter 13 |
1 |
filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur |
2 |
de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua |
3 |
qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala |
4 |
vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur |
5 |
verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur |
6 |
iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat |
7 |
est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit |
8 |
redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet |
9 |
lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur |
10 |
inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia |
11 |
substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur |
12 |
spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens |
13 |
qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur |
14 |
lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis |
15 |
doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago |
16 |
astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam |
17 |
nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas |
18 |
egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur |
19 |
desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala |
20 |
qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis |
21 |
peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona |
22 |
bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris |
23 |
multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio |
24 |
qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit |
25 |
iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis |