| Chapter 14 |
1 |
sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus |
2 |
ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via |
3 |
in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos |
4 |
ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis |
5 |
testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus |
6 |
quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis |
7 |
vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae |
8 |
sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans |
9 |
stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia |
10 |
cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus |
11 |
domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt |
12 |
est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem |
13 |
risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat |
14 |
viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus |
15 |
innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos |
16 |
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit |
17 |
inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est |
18 |
possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam |
19 |
iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum |
20 |
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi |
21 |
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit |
22 |
errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona |
23 |
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas |
24 |
corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia |
25 |
liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis |
26 |
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes |
27 |
timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis |
28 |
in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis |
29 |
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam |
30 |
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia |
31 |
qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis |
32 |
in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua |
33 |
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet |
34 |
iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum |
35 |
acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit |