| Chapter 16 |
1 |
hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam |
2 |
omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus |
3 |
revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae |
4 |
universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum |
5 |
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens |
6 |
misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo |
7 |
cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem |
8 |
melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate |
9 |
cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius |
10 |
divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius |
11 |
pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi |
12 |
abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium |
13 |
voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur |
14 |
indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam |
15 |
in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus |
16 |
posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento |
17 |
semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam |
18 |
contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus |
19 |
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis |
20 |
eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est |
21 |
qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet |
22 |
fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas |
23 |
cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam |
24 |
favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum |
25 |
est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem |
26 |
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum |
27 |
vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit |
28 |
homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes |
29 |
vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam |
30 |
qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum |
31 |
corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur |
32 |
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium |
33 |
sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur |