| Chapter 17 |
1 |
melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio |
2 |
servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet |
3 |
sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus |
4 |
malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus |
5 |
qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus |
6 |
corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui |
7 |
non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens |
8 |
gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit |
9 |
qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos |
10 |
plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum |
11 |
semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum |
12 |
expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua |
13 |
qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius |
14 |
qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit |
15 |
et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum |
16 |
quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit |
17 |
omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur |
18 |
homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo |
19 |
qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam |
20 |
qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum |
21 |
natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur |
22 |
animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa |
23 |
munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii |
24 |
in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae |
25 |
ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum |
26 |
non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat |
27 |
qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus |
28 |
stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens |