| Chapter 18 |
1 |
occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis |
2 |
non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius |
3 |
impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium |
4 |
aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae |
5 |
accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii |
6 |
labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat |
7 |
os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius |
8 |
verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris |
9 |
qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis |
10 |
turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur |
11 |
substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum |
12 |
antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur |
13 |
qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum |
14 |
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere |
15 |
cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam |
16 |
donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit |
17 |
iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum |
18 |
contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat |
19 |
frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium |
20 |
de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum |
21 |
mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius |
22 |
qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino |
23 |
cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide |
24 |
vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater |