| Chapter 19 |
1 |
melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens |
2 |
ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit |
3 |
stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo |
4 |
divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur |
5 |
testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet |
6 |
multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti |
7 |
fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit |
8 |
qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona |
9 |
testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit |
10 |
non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus |
11 |
doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi |
12 |
sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius |
13 |
dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier |
14 |
domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens |
15 |
pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet |
16 |
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur |
17 |
feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei |
18 |
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam |
19 |
qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet |
20 |
audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis |
21 |
multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit |
22 |
homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax |
23 |
timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi |
24 |
abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam |
25 |
pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam |
26 |
qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix |
27 |
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae |
28 |
testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem |
29 |
parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus |