| Chapter 20 |
1 |
luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens |
2 |
sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam |
3 |
honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis |
4 |
propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei |
5 |
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud |
6 |
multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet |
7 |
iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet |
8 |
rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo |
9 |
quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato |
10 |
pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum |
11 |
ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius |
12 |
aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque |
13 |
noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus |
14 |
malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur |
15 |
est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae |
16 |
tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo |
17 |
suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo |
18 |
cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella |
19 |
ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis |
20 |
qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris |
21 |
hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit |
22 |
ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te |
23 |
abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona |
24 |
a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam |
25 |
ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare |
26 |
dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem |
27 |
lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris |
28 |
misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius |
29 |
exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities |
30 |
livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris |