| Chapter 21 |
1 |
sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud |
2 |
omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus |
3 |
facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae |
4 |
exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum |
5 |
cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate |
6 |
qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis |
7 |
rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium |
8 |
perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius |
9 |
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
10 |
anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo |
11 |
multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam |
12 |
excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum |
13 |
qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur |
14 |
munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam |
15 |
gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem |
16 |
vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur |
17 |
qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur |
18 |
pro iusto datur impius et pro rectis iniquus |
19 |
melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda |
20 |
thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud |
21 |
qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam |
22 |
civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius |
23 |
qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam |
24 |
superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam |
25 |
desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari |
26 |
tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit |
27 |
hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere |
28 |
testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam |
29 |
vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam |
30 |
non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum |
31 |
equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet |