| Chapter 23 |
1 |
quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam |
2 |
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam |
3 |
ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii |
4 |
noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum |
5 |
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum |
6 |
ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius |
7 |
quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum |
8 |
cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos |
9 |
in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui |
10 |
ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas |
11 |
propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum |
12 |
ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae |
13 |
noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur |
14 |
tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis |
15 |
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum |
16 |
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua |
17 |
non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die |
18 |
quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur |
19 |
audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum |
20 |
noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt |
21 |
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio |
22 |
audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua |
23 |
veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam |
24 |
exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo |
25 |
gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te |
26 |
praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant |
27 |
fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena |
28 |
insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit |
29 |
cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum |
30 |
nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis |
31 |
ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande |
32 |
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet |
33 |
oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa |
34 |
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo |
35 |
et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam |