| Chapter 24 |
1 |
ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis |
2 |
quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur |
3 |
sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur |
4 |
in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima |
5 |
vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus |
6 |
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt |
7 |
excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum |
8 |
qui cogitat malefacere stultus vocabitur |
9 |
cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor |
10 |
si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua |
11 |
erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses |
12 |
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua |
13 |
comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo |
14 |
sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit |
15 |
ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius |
16 |
septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum |
17 |
cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum |
18 |
ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam |
19 |
ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios |
20 |
quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur |
21 |
time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis |
22 |
quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit |
23 |
haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum |
24 |
qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus |
25 |
qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio |
26 |
labia deosculabitur qui recta verba respondet |
27 |
praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam |
28 |
ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis |
29 |
ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum |
30 |
per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti |
31 |
et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat |
32 |
quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam |
33 |
parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas |
34 |
et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus |