| Chapter 25 |
1 |
haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda |
2 |
gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem |
3 |
caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile |
4 |
aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum |
5 |
aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius |
6 |
ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris |
7 |
melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe |
8 |
quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum |
9 |
causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles |
10 |
ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset |
11 |
mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo |
12 |
inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem |
13 |
sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit |
14 |
nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens |
15 |
patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam |
16 |
mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud |
17 |
subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te |
18 |
iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum |
19 |
dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae |
20 |
et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo |
21 |
si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere |
22 |
prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi |
23 |
ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem |
24 |
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
25 |
aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua |
26 |
fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio |
27 |
sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria |
28 |
sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum |