| Chapter 27 |
1 |
ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies |
2 |
laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua |
3 |
grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior |
4 |
ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit |
5 |
melior est manifesta correptio quam amor absconditus |
6 |
meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula |
7 |
anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet |
8 |
sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum |
9 |
unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur |
10 |
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul |
11 |
stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem |
12 |
astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia |
13 |
tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus |
14 |
qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit |
15 |
tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur |
16 |
qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit |
17 |
ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui |
18 |
qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur |
19 |
quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus |
20 |
infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles |
21 |
quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis |
22 |
si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius |
23 |
diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera |
24 |
non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum |
25 |
aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus |
26 |
agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium |
27 |
sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis |