| Chapter 28 |
1 |
fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit |
2 |
propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit |
3 |
vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames |
4 |
qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum |
5 |
viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia |
6 |
melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus |
7 |
qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum |
8 |
qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas |
9 |
qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis |
10 |
qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona |
11 |
sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum |
12 |
in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum |
13 |
qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur |
14 |
beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum |
15 |
leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem |
16 |
dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius |
17 |
hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet |
18 |
qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel |
19 |
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate |
20 |
vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens |
21 |
qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem |
22 |
vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei |
23 |
qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit |
24 |
qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est |
25 |
qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur |
26 |
qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur |
27 |
qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam |
28 |
cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti |