| Chapter 29 |
1 |
viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur |
2 |
in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus |
3 |
vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam |
4 |
rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam |
5 |
homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius |
6 |
peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit |
7 |
novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam |
8 |
homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem |
9 |
vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem |
10 |
viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius |
11 |
totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum |
12 |
princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios |
13 |
pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus |
14 |
rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur |
15 |
virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam |
16 |
in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt |
17 |
erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae |
18 |
cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est |
19 |
servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit |
20 |
vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio |
21 |
qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem |
22 |
vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior |
23 |
superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria |
24 |
qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat |
25 |
qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur |
26 |
multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum |
27 |
abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via |