| Chapter 31 |
1 |
verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua |
2 |
quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum |
3 |
ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges |
4 |
noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas |
5 |
ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis |
6 |
date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo |
7 |
bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius |
8 |
aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt |
9 |
aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem |
10 |
aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius |
11 |
beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit |
12 |
gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae |
13 |
deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum |
14 |
he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum |
15 |
vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis |
16 |
zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam |
17 |
heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum |
18 |
teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius |
19 |
ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum |
20 |
caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem |
21 |
lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus |
22 |
mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius |
23 |
nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae |
24 |
samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo |
25 |
ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo |
26 |
phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius |
27 |
sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet |
28 |
coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam |
29 |
res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas |
30 |
sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur |