| Chapter 1 |
1 |
verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem |
2 |
vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas |
3 |
quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole |
4 |
generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat |
5 |
oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens |
6 |
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur |
7 |
omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant |
8 |
cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu |
9 |
quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est |
10 |
nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos |
11 |
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo |
12 |
ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem |
13 |
et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea |
14 |
vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus |
15 |
perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus |
16 |
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit |
17 |
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus |
18 |
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem |