| Chapter 10 |
1 |
muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia |
2 |
cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius |
3 |
sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat |
4 |
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima |
5 |
est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis |
6 |
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum |
7 |
vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram |
8 |
qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber |
9 |
qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis |
10 |
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia |
11 |
si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit |
12 |
verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum |
13 |
initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus |
14 |
stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare |
15 |
labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere |
16 |
vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt |
17 |
beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam |
18 |
in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus |
19 |
in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia |
20 |
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam |