| Chapter 12 |
1 |
memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent |
2 |
antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam |
3 |
quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina |
4 |
et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis |
5 |
excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes |
6 |
antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam |
7 |
et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum |
8 |
vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas |
9 |
cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas |
10 |
quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos |
11 |
verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno |
12 |
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est |
13 |
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo |