| Chapter 1 |
1 |
osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino |
2 |
fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te |
3 |
trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te |
4 |
nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis |
5 |
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi |
6 |
indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum |
7 |
si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum |
8 |
equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea |
9 |
pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia |
10 |
murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento |
11 |
dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum |
12 |
fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur |
13 |
botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi |
14 |
ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum |
15 |
ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus |
16 |
tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina |